- LEX Martiana
- LEX Martianacuius mentio apud Galfridum Monumeth. de Orig. Britannorum l. 1. c. 20. a Guintelini Regis uxore Martia condita, ab Alfredo inter ceteras Merciorum leges relata est. In LL. vernaculis Gul. Nothi c. 1. alibiqueve Lex Mercia dicitur. a Marcia enim praefata, provinciam Merciorum hincque Legem Merciam, dictam esse, docet Ioh. Bromptonus, apud eund. Vide ubi de Merciis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.